monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 161

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 161
Anno quinto decimo imperii Tiberii, Dominus, post baptismum quod praedicavit Ioannes, mundo regnum coelorum annunciat, peractis a principio mundi secundum Hebraeos annis, ut Eusebius in Chronicis suis signat, IV millibus, adnotando quod sexto decimo Tiberii anno principium fuerit octuagesimi primi iubilaei, secundum Hebraeos. Quare autem nostra supputatio undeviginti minus ponendos aestimaverit annos, facile qui superiora libelli huius legerit, inveniet. Iuxta vero Chronica eadem quae ipse Eusebius de utraque Editione, ut sibi videbatur, composuit, anni sunt VMCCXXVIII.